Evangelium Secundum Lucam*

Caput 19: Versus 4

Sycomorum.Sycomorus arbor est, moro foliis similis, sed altitudine praestans, et interpretaturficus fatua,id est crux. Quae credentes ut ficus pascit, ab infidelibus irridetur ut fatua. Quam pusillus ascendit, dum quilibet humilis et propriae infirmitatis conscius, in virtute crucis gloriatur, et per hanc laudabilem fatuitatem transeuntem prope Dominum cernit, quia si nondum ita solide ut est jam, tamen raptim, et quasi in transitu luci sapientiae coelestis intendit.Quia inde erat transiturus.ISID.Illa parte ubi sycomorus, vel ubi crediturus, etc., usque ad velut in fecunda altitudine operis eminebat.
(* Traductions européennes)